Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 34 Cic. Luc. 36 () >>Cic. Luc. 38

35Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint [Note] a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis

-- --

inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius; (36)sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt, 36primum quia is visis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime <a> vero, <ne> [Note] si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri; quo obscuro [Note] et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'.

Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.

ch. 12



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 34 Cic. Luc. 36 () >>Cic. Luc. 38

Powered by PhiloLogic